Credo in unum Deum,
Patrem omnipoténtem,
Factórem cæli et terræ,
Visibílium ómnium et invisibílium
Et in unum Dóminum Iesum Christum,
Fílium Dei Unigénitum,
Et ex Patre natum ante ómnia sæcula
Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero,
Génitum, non factum, consubstantiálem Patri:
Per quem ómnia facta sunt
Qui propter nos hómines et propter nostram salútem
Descéndit de cælis
Et incarnátus est de Spíritu Sancto
Ex María Vírgine, et homo factus est
Crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto;
Passus, et sepúltus est,
Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras,
Et ascéndit in cælum, sedet ad déxteram Patris
Et íterum ventúrus est cum glória,
Iudicáre vivos et mórtuos,
Cuius regni non erit finis
Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem:
Qui ex Patre Filióque procédit
Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur:
Qui locútus est per prophétas
Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam
Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatorum
Et expecto resurrectionem mortuorum,
Et vitam ventúri sæculi
Amen